Fragmenda

1 Kings 27Clementine Vulgate

Liber I Samuelis 27:1-12

1 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in Terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus eius.
2 

Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.

3 

Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri eius; vir et domus eius; et David, et duæ uxores eius, Achinoam Iezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.

4 

Et nunciatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.

5 

Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?

6 

Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda, usque in diem hanc.

7 

Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quattuor mensium.

8 

Et ascendit David, et viri eius, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad Terram Ægypti.

9 

Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

10 

Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Iudæ, et contra meridiem Ierameel, et contra meridiem Ceni.

11 

Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.

12 

Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israel: erit igitur mihi servus sempiternus.