Fragmenda

1 Timothy 2Clementine Vulgate

Epistola Ad Timotheum Prima 2:1-15

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
2 

pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.

3 

hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4 

qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5 

Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:

6 

qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:

7 

in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.

8 

Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.

9 

Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:

10 

sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11 

Mulier in silentio discat cum omni subiectione.

12 

Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

13 

Adam enim primus formatus est: deinde Heva.

14 

et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15 

Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.