Fragmenda

3 John 1Clementine Vulgate

Epistola Joannis Tertia 1:1-14

1 Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate.
2 

Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua.

3 

Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.

4 

Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5 

Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

6 

qui testimonium reddiderunt charitati tuæ in conspectu Ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.

7 

Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus.

8 

Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9 

Scripsissem forsitan Ecclesiæ: sed is, qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos.

10 

propter hoc si venero, commonebo eius opera, quæ facit: verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficient: neque ipse suscipit fratres: et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia eiicit.

11 

Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.

12 

Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.

13 

Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.

14 

Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.