Fragmenda

Canticle of Canticles 2Clementine Vulgate

Canticum Canticorum Salomonis 2:1-17

1 Ego flos campi, et lilium convallium.
2 

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3 

Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.

4 

Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.

5 

Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.

6 

Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

7 

Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8 

Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:

9 

similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 

En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

11 

Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.

12 

Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:

13 

ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 

columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 

Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 

Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia

17 

donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.