Ruben, Simeon, Levi, Iudas,
Issachar, Zabulon et Beniamin,
Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.
Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat.
Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,
filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph:
et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis:
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Dixit autem Rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.