Fragmenda

Hebrews 1Clementine Vulgate

Epistola Ad Hebræos 1:1-14

1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis:
2 

novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula:

3 

qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis:

4 

tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.

5 

Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

6 

Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.

7 

Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8 

Ad filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.

9 

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis.

10 

Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 

Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12 

et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 

Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14 

Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?