Fragmenda

Hebrews 4Clementine Vulgate

Epistola Ad Hebræos 4:1-16

1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse.
2 

Etenim et nobis nunciatum est, quemadmodum et illis. sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis, quæ audierunt.

3 

Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

4 

Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

5 

Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.

6 

Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annunciatum est, non introierunt propter incredulitatem:

7 

iterum terminat diem quendam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.

8 

Nam si eis Iesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

9 

Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.

10 

Qui enim ingressus est in requiem eius: etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11 

Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.

12 

Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

13 

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius: omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

14 

Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum Filium Dei: teneamus confessionem.

15 

Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

16 

Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.