Fragmenda

Isaias 17Clementine Vulgate

Prophetia Isaiae 17:1-14

1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 

Derelictæ civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3 

Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum.

4 

Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet.

5 

Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.

6 

Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel.

7 

In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient:

8 

et non inclinabitur ad altaria, quæ fecerunt manus eius: et quæ operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra.

9 

In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta.

10 

Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis.

11 

In die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter.

12 

Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.

13 

Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.

14 

In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. hæc est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.