Fragmenda

Isaias 21Clementine Vulgate

Prophetia Isaiae 21:1-17

1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
2 

Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Ælam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.

3 

Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 

Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

5 

Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.

6 

Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.

7 

Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 

Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

9 

Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.

10 

Tritura mea, et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.

11 

Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?

12 

Dixit custos: Venit mane et nox: si quæritis, quærite: convertimini, venite.

13 

Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14 

Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.

15 

A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii:

16 

quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17 

Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.