Fragmenda

Jeremias 47Clementine Vulgate

Prophetia Jeremiae 47:1-7

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palæsthinos, antequam percuteret Pharao Gazam:
2 

Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram, et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius: clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ

3 

a strepitu pompæ armorum, et bellatorum eius, a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis

4 

pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus, et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. depopulatus est enim Dominus Palæsthinos, reliquias insulæ Cappadociæ.

5 

Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum, usquequo concideris?

6 

O mucro Domini usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.

7 

Quomodo quiescet cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas eius regiones, ibique condixerit illi?