Fragmenda

Job 23Clementine Vulgate

Liber Job 23:1-17

1 Respondens autem Iob, ait:
2 

Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

3 

Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?

4 

Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.

5 

Ut sciam verba, quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

6 

Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

7 

Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum.

8 

Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.

9 

Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 

Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:

11 

Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.

12 

A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.

13 

Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.

14 

Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.

15 

Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16 

Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17 

Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.