1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2
Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3
Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?
4
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
5
Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius:
6
Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?