Fragmenda

Josue 16Clementine Vulgate

Liber Josue 16:1-10

1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quæ ascendit de Iericho ad montem Bethel:
2 

et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth.

3 

et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno:

4 

possederuntque filii Ioseph Manasses et Ephraim.

5 

Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem.

6 

Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe.

7 

descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem.

8 

De Taphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.

9 

Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.

10 

Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.