Fragmenda

Malachias 4Clementine Vulgate

Prophetia Malachiæ 4:1-6

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem, et germen.
2 

Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitiæ, et sanitas in pennis eius: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

3 

Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

4 

Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel præcepta, et iudicica.

5 

Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.

6 

Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.