Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgæ suæ.
nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.
Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?