Fragmenda

Osee 10Clementine Vulgate

Prophetia Osee 10:1-15

1 Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulachris.
2 

Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum.

3 

Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis?

4 

Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.

5 

Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ: quia luxit super eum populus eius, et æditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo.

6 

Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.

7 

Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.

8 

Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos.

9 

Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

10 

Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 

Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob.

12 

Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiæ, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam.

13 

Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 

Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.

15 

Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.