Fragmenda

Osee 13Clementine Vulgate

Prophetia Osee 13:1-15

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.
2 

Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.

3 

Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 

Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 

Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 

Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 

Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 

Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.

9 

Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum.

10 

Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.

11 

Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 

Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.

13 

Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 

De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 

Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.