Fragmenda

Osee 14Clementine Vulgate

Prophetia Osee 14:1-10

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ eius discindantur.
2 

Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 

Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 

Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli.

5 

Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

6 

Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.

7 

Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.

8 

Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani.

9 

Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est.

10 

Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis: prævaricatores vero corruent in eis.