Fragmenda

Osee 8Clementine Vulgate

Prophetia Osee 8:1-14

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
2 

Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel.

3 

Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.

4 

Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:

5 

proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?

6 

Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 

Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.

8 

Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 

Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 

Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.

11 

Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt ei aræ in delictum.

12 

Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 

Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.

14 

Et oblitus est Israel factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.