Fragmenda

Proverbs 10Clementine Vulgate

Liber Proverbiorum 10:1-32

1 Filius sapiens lætificat patrem: filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
2 

Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte.

3 

Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet.

4 

Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes.

5 

Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit æstate, filius confusionis.

6 

Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas.

7 

Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet.

8 

Sapiens corde præcepta suscipit: stultus cæditur labiis.

9 

Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit.

10 

Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur.

11 

Vena vitæ, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem.

12 

Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas.

13 

In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde.

14 

Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est.

15 

Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum.

16 

Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum.

17 

Via vitæ, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat.

18 

Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est.

19 

In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

20 

Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo.

21 

Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.

22 

Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

23 

Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia.

24 

Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur.

25 

Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum.

26 

Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.

27 

Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur.

28 

Expectatio iustorum lætitia: spes autem impiorum peribit.

29 

Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum.

30 

Iustus in æternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram.

31 

Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit.

32 

Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.