De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Lux iustorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens.
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.