Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.
In ore stulti virga superbiæ: labia autem sapientium custodiunt eos.
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est: ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis.
Quærit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.
Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.
Est via, quæ videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.
Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.
Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.
Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.
Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.
Errant qui operantur malum: misericordia et veritas præparant bona.
In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Corona sapientium, divitiæ eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.
Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.
Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.
Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.