Fragmenda

Proverbs 18Clementine Vulgate

Liber Proverbiorum 18:1-24

1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
2 

Non recipit stultus verba prudentiæ: nisi ea dixeris quæ versantur in corde eius.

3 

Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium.

4 

Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiæ.

5 

Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii.

6 

Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat.

7 

Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animæ eius.

8 

Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animæ autem effeminatorum esurient.

9 

Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.

10 

Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur.

11 

Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum.

12 

Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur.

13 

Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

14 

Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?

15 

Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quærit doctrinam.

16 

Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit.

17 

Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum.

18 

Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.

19 

Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium.

20 

De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

21 

Mors, et vita in manu linguæ: qui diligunt eam, comedent fructus eius.

22 

Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et impius.

23 

Cum obsecrationibus loquetur pauper: et dives effabitur rigide.

24 

Vir amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.