Ubi non est scientia animæ, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet.
Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo.
Divitiæ addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet.
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:
qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit.
Non decent stultum deliciæ: nec servum dominari principibus.
Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua prætergredi.
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius.
Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier.
Domus, et divitiæ dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens.
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur.
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.
Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet.
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Multæ cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit.
Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax.
Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima.
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem.
Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.