Fragmenda

Proverbs 29Clementine Vulgate

Liber Proverbiorum 29:1-27

1 Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur.
2 

In multiplicatione iustorum lætabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

3 

Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

4 

Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam.

5 

Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.

6 

Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit.

7 

Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam.

8 

Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem.

9 

Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10 

Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem quærunt animam eius.

11 

Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum.

12 

Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

13 

Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.

14 

Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in æternum firmabitur.

15 

Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam.

16 

In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt.

17 

Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

18 

Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est.

19 

Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20 

Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio.

21 

Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

22 

Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

23 

Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria.

24 

Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat.

25 

Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur.

26 

Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum.

27 

Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.