1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit:
2
Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3
Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur.
4
Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ.
5
Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
6
Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.