Fragmenda

Psalms 10Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 10:1-8

1 In finem, Psalmus David.
2 

In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?

3 

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

4 

Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?

5 

Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.

6 

Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 

Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

8 

Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.