Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.