Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:
Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua.
Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum.
Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.
Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.
Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius.
Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.
Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso
Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.
Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.
Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.
Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro.
Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:
et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,
et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini.
Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:
Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus.
Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.
Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.
Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:
quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:
non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum:
et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.
Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.
Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam.
Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:
sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.
Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.
Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos.
Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.
Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.