Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
A solis ortu, et occasu: ab aquilone, et mari.
Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Quia contrivit portas æreas: et vectes ferreos confregit.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
Dixit, et stetit spiritus procellæ: et exaltati sunt fluctus eius.
Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
Et lætati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
Videbunt recti, et lætabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?