Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum.
Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.
Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur.
Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me
quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.