Fragmenda

Psalms 113Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 113:1-26

1 Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro:
2 

Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius.

3 

Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.

4 

Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.

5 

Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6 

Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?

7 

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.

8 

Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

9 

NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.

10 

Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?

11 

Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit.

12 

Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.

13 

Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.

14 

Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.

15 

Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.

16 

Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.

17 

Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.

18 

Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.

19 

Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.

20 

Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.

21 

Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.

22 

Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.

23 

Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram.

24 

Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum.

25 

Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.

26 

Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.