Fragmenda

Psalms 115Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 115:1-10

1 Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
2 

Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

3 

Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?

4 

Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.

5 

Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:

6 

pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:

7 

O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:

8 

tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9 

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:

10 

in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.