Fragmenda

Psalms 117Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 117:1-29

1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
2 

Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.

3 

Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius.

4 

Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius.

5 

De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.

6 

Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.

7 

Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.

8 

Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:

9 

Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

10 

Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

11 

Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

12 

Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

13 

Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.

14 

Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.

15 

Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.

16 

Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.

17 

Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.

18 

Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.

19 

Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino:

20 

hæc porta Domini, iusti intrabunt in eam.

21 

Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.

22 

Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli.

23 

A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.

24 

Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea.

25 

O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare:

26 

benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:

27 

Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

28 

Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.

29 

Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.