Fragmenda

Psalms 118Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 118:1-176

1 Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
2 

Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.

3 

Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.

4 

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

5 

Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.

6 

Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

7 

Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.

8 

Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.

9 

BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.

10 

In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.

11 

In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.

12 

Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.

13 

In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.

14 

In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15 

In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.

16 

In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

17 

GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.

18 

Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.

19 

Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

20 

Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.

21 

Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22 

Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.

23 

Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.

24 

Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ.

25 

DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.

26 

Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.

27 

Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.

28 

Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.

29 

Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.

30 

Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.

31 

Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.

32 

Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

33 

HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.

34 

Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.

35 

Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.

36 

Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.

37 

Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.

38 

Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.

39 

Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.

40 

Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.

41 

VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.

42 

Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.

43 

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.

44 

Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi.

45 

Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.

46 

Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.

47 

Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

48 

Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.

49 

ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

50 

Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.

51 

Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.

52 

Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum.

53 

Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

54 

Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.

55 

Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.

56 

Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.

57 

HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.

58 

Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.

59 

Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.

60 

Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.

61 

Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.

62 

Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.

63 

Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.

64 

Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.

65 

TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.

66 

Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.

67 

Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

68 

Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.

69 

Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

70 

Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.

71 

Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.

72 

Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.

73 

IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74 

Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi.

75 

Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.

76 

Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

77 

Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.

78 

Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.

79 

Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.

80 

Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.

81 

CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.

82 

Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?

83 

Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.

84 

Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?

85 

Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.

86 

Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.

87 

Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.

88 

Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.

89 

LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo.

90 

In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.

91 

Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.

92 

Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.

93 

In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.

94 

Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.

95 

Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.

96 

Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.

97 

MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.

98 

Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est.

99 

Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.

100 

Super senes intellexi: quia mandata tua quæsivi.

101 

Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.

102 

A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.

103 

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!

104 

A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.

105 

NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

106 

Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.

107 

Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.

108 

Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.

109 

Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.

110 

Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.

111 

Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt.

112 

Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.

113 

SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.

114 

Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.

115 

Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.

116 

Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.

117 

Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.

118 

Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.

119 

Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua.

120 

Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.

121 

AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.

122 

Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.

123 

Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ.

124 

Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.

125 

Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

126 

Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam.

127 

Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.

128 

Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.

129 

PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.

130 

Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.

131 

Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

132 

Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.

133 

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.

134 

Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.

135 

Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.

136 

Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.

137 

SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum.

138 

Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.

139 

Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.

140 

Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.

141 

Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.

142 

Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas.

143 

Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.

144 

Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.

145 

COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.

146 

Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.

147 

Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.

148 

Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.

149 

Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.

150 

Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

151 

Prope es tu Domine: et omnes viæ tuæ veritas.

152 

Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea.

153 

RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.

154 

Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

155 

Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.

156 

Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.

157 

Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.

158 

Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.

159 

Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.

160 

Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.

161 

SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.

162 

Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.

163 

Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.

164 

Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.

165 

Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.

166 

Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.

167 

Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.

168 

Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

169 

TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170 

Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.

171 

Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.

172 

Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas.

173 

Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.

174 

Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.

175 

Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.

176 

Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.