Fragmenda

Psalms 121Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 121:1-9

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 

Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.

3 

Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.

4 

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.

5 

Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.

6 

Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.

7 

Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

8 

Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:

9 

Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.