Fragmenda

Psalms 124Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 124:1-5

1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
2 

in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

3 

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.

4 

Benefac Domine bonis, et rectis corde.

5 

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.