Fragmenda

Psalms 127Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 127:1-6

1 Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
2 

Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

3 

Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.

4 

Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.

5 

Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.

6 

Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.