1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:
2
Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.
3
Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
4
Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:
5
speravit anima mea in Domino.
6
A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
7
Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
8
Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.