Fragmenda

Psalms 13Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 13:1-7

1 In finem, Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 

Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3 

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.

4 

Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?

5 

Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

6 

Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.

7 

Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.