Fragmenda

Psalms 132Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 132:1-3

1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
2 

Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius:

3 

sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.