Fragmenda

Psalms 134Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 134:1-21

1 Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
2 

Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

3 

Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.

4 

Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.

5 

Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.

6 

Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.

7 

Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:

8 

qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.

9 

Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.

10 

Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:

11 

Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.

12 

Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.

13 

Domine nomen tuum in æternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem.

14 

Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.

15 

Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.

16 

Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.

17 

Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18 

Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.

19 

Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.

20 

Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21 

Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.