Fragmenda

Psalms 138Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 138:1-24

1 In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:
2 

tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

3 

Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.

4 

Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.

5 

Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6 

Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.

7 

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

8 

Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.

9 

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:

10 

Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.

11 

Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12 

Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.

13 

Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.

14 

Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15 

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.

16 

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.

17 

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.

18 

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.

19 

Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:

20 

Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.

21 

Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?

22 

Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.

23 

Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.

24 

Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.