Fragmenda

Psalms 143Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 143:1-15

1 Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2 

Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.

3 

Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

4 

Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.

5 

Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.

6 

Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:

7 

Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.

8 

Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.

9 

Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.

10 

Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:

11 

eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:

12 

Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.

13 

Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:

14 

boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.

15 

Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.