Fragmenda

Psalms 145Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 145:1-10

1 Alleluia, Aggæi, et Zachariæ.
2 

Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:

3 

in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 

Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 

Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:

6 

qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.

7 

Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:

8 

Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.

9 

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.

10 

Regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion, in generationem et generationem.