Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen.
Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt,
laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius:
Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ:
Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ.
Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
quia exaltatum est nomen eius solius.
Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.