De vultu tuo iudicium meum prodeat: oculi tui videant æquitates.
Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea.
Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me:
a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt,
adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram.
Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam: et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Exurge Domine, præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam tuam
ab inimicis manus tuæ. Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua.