1 In finem, Psalmus David.
2
Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
3
Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
4
Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
5
Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
6
Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7
Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.
8
Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
10
Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.