Fragmenda

Psalms 2Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 2:1-13

1 Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
2 

Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.

3 

Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.

4 

Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.

5 

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

6 

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius.

7 

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

8 

Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

9 

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

10 

Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.

11 

Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.

12 

Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.

13 

Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.