Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Tu autem in sancto habitas, Laus Israel.
In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis.
Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ.
In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu,
ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.
Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:
diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:
Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:
Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium.
Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium.
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.